# Conlationes Patrum (Collationibus) 14.8.2

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 14, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/14.8.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/14.8.2

itaque historia praeteritarum ac uisibilium agnitionem conplectitur rerum, quae ita ab apostolo replicatur: scriptum est enim quia Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et alterum de libera. sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem. ad allegoriam autem pertinent quae sequuntur, quia ea quae in ueritate gesta sunt alterius sacramenti formam praefigurasse dicuntur. haec enim, inquit, sunt dao testamenta, unum quidem de monte Sina, in seruitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia, qui conparatur huic quae nunc est Hierusalem et seruit cum filiis suis.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
