Latin
Book 14, Chapter 8
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 14.8.7
Unproofread scanNot analysed yet
qua exhortationis specie anagoges figura praefertur. doctrina uero simplicem historicae expositionis ordinem pandit, in qua nullus occultior intellectus nisi qui uerbis resonat continetur, sicut est illud: tradidi enim uobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas, et quia sepultus est, et quia surrexit tertia die, et quia uisus est Cephae, et: misit deus filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, siue illud: audi Israhel, dominus deus tuus dominus unus est.