Latin
Book 14, Chapter 9
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 14.9.5
Unproofread scanNot analysed yet
nihil itaque in conlatione seniorum proferre audeas, nisi quod interrogare te aut ignoratio nocitura aut ratio necessariae cognitionis inpulerit, ut quidam uanae gloriae amore distenti pro ostentatione doctrinae ea quae optime norunt interrogare se simulant. inpossibile enim est eum, qui proposito adquirendae laudis humanae studio lectionis insistit, donum uerae scientiae promereri. nam qui hac passione deuinctus est, necesse est ut aliis quoque et maxime superbiae uitiis obligetur: et ita in actuali atque ethica congressione prostratus scientiam spiritalem quae ei ea nascitur minime consequetur. esto ergo per omnia citus ad audiendum, tardus antem ad loquendum, ne cadat in te illnd quod notatur a Salomone: si uideris uirum uelocem in uerbis, soito quia spem habuit insipiens magis quam ille, nec quemquam uerbis docere praesumas quod opere ante non feceris.