Latin
Book 15, Chapter 10
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 15.10.3
Unproofread scanNot analysed yet
cuius radices donec in tuis uiuunt medullis, ignem istum materialem nequaquam tibi pacificum esse permittent. quem utique innoxium alias sentire non poteris, nisi omnes internos motus his indiciis in temet ipso experiaris extinctos: uade, adprehende nudam et pulcherrimam uirginem, et si illam tenens tranquillitatem tui cordis inmobilem aestusque carnales pacificos in te senseris perdurasse, huius quoque uisibilis flammae mitis atque innoxius in modum illorum trium in Babylonia puerorum te adlambet adtactus.