Latin
Book 15, Chapter 6
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 15.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
plerumque enim, ut supra iam dictum est, homines mente corrupti, reprobi circa fidem, in nomine domini et daemonia expellunt et uirtutes maximas operantur. de quibus cum apostoli causarentur et dicerent: praeceptor, uidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum, licet eisdem ad praesens responderit Christus: nolite prohibere: qui enim non est aduersus uos, pro uobis est, tamen eis in fine dicentibus: domine domine, nonne in tuo nomine prophetauimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine uirtutes multas fecimus? responsurum se esse testatur: quia numquam noui uos: discedite a me, operarii iniquitatis.