Latin
Book 15, Chapter 7
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 15.7.1
Unproofread scanNot analysed yet
Denique ipse auctor signorum omnium atque uirtutum, cum ad doctrinae suae magisterium discipulos aduocaret, quid ab eo ueri atque lectissimi sectatores peculiariter discere deberent euidenter ostendit: uenite, inquit, et discite a me, non utique ut daemonas caelesti potestate pellatis, non ut leprosos emundetis, non ut caecos inluminetis, non ut mortuos suscitetis: haec enim etiamsi per quosdam seruos meos operor, non potest se inserere laudibus dei humana condicio nec ullam sibi in hoc minister et famulus decerpere portionem, ubi solius diuinitatis estgloria: uos autem, inquit, hoc discite a me quia mitis sum et humilis corde.