# Conlationes Patrum (Collationibus) 15.9.1

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 15, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/15.9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/15.9.1

Et de illis quidem curationibus ita beatissimis apostolis dicitur: nolite gaudere quia daemonia uobis subiciuntur. hoc enim faciebat non eorum potestas, sed uirtus nominis inuocati: et idcirco monentur ut ex hac parte aihil sibi beatitudinis aut gloriae audeant uindicare, quae dei tantum potentia ac uirtute perficitur, sed ex illa uitae suae cordisque intima puritate, ob quam nomina eorum inscribi merentur in caelis.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
