# Conlationes Patrum (Collationibus) 17.16

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 17, Chapter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/17.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/17.16

JOSEPH: Occasiones causaeque perditionum his qui perituri sunt, immo qui perire desiderant, deesse non possunt. neque enim abicienda sunt testimonia scripturarum ac de suo corpore penitus abradenda, quibus uel haereticorum prauitas animatur uel Iudaeorum infidelitas obduratur uel tumor sapientiae gentilis offenditur, sed utique et pie credenda et inmobiliter sunt tenenda et secundum ueritatis regulam praedicanda. et idcirco non debemus alienae inhdelitatis obtentu οἰκονομίας id est dispensationes prophetarum atque sanctorum quas scrip- . tura conmemorat abdicare, ne, dum infirmitati eorum condescendere debere nos credimus, non solum mendacii, uerum etiam sacrilegii crimine pollaamur: sed quemadmodum diximus oportet nos ea et secundum historiam confiteri et quemadmodum pie gesta sint explanare. ceterum his qui prani propositi sunt non ex hoc mentiendi aditus obstruetur, si earum remm quas uel prolaturi sumus uel protulimus ueritatem aut penitus abnegare aut extenuare allegoricis interpretationibus laboremus. quid enim illis horum testimoniorum nocebit auctoritas, quibus etiam sola corruptio uoluntatis sufficit ad peccandum?

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
