Latin
17.24.2 to 17.24.3
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 17.24.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
atque utinam nos quoque dignum aliquid haberemus quod ad incitandam fidem proponi iunioribus possit! profecto minime uereremur huiuscemodi illorum figmenta sectari. rectius enim est sub talis figurae colore mentiri quam pro obseruantia inrationabilis istius ueritatis aut ea quae audientes aedificare potuerunt incongrua taciturnitate contegere aut si ex nostra persona ueraciter proferantur iactantiam noxiae uanitatis incurrere. ad quod etiam nos magisterio suo doctor gentium euidenter instituit, qui reuelationum suarum magnitudinem ex alterius maluit proferre persona dicens: scio hominem in Christo, siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit, raptum usque ad tertium caelum. et scio huiusmodi hominem, quia raptus est in paradiso et audiuit ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui.