Latin
Book 17, Chapter 28
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 17.28.2
Unproofread scanNot analysed yet
ceterum super obseruantia lllorum principalium mandatorum constantissime definiendum est ac pro his etiam mors, si necesse fuerit, non uitanda, pro quibus inmobiliter est dicendum: iuraui et statui. quod fieri debet pro custodia caritatis, pro qua spernenda sunt uniuersa, ne bonum tranquillitatis illius perfectioque maculetur. similiterqueiurandum eet pro castimoniae puritate nec aliud nos facere oportet pro fide, pro sobrietate atque iustitia, quae omnia indemutabili perseuerantia sunt tenenda et a quibus paululum recessisse damnabile est. de illis uero corporalibus exercitiis, quae ad modicum esse dicuntur utilia, ita est ut diximus statuendum, ut si qua superuenerit certior pietatis occasio quae illa suadeat relaxari, nulla super his lege teneamur, sed praetermissis eis ad utiliora libere transeamus. in illis enim corporalibus exercitiis, si pro tempore relinquantur, periculum non est: ab his uero uel ad momentum declinasse mortiferum est. .