Latin
Book 17, Chapter 8
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 17.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
sed quia nunc propositum nobis est non tam de sanitatis statu quam de infirmitatis curatione tractare, non quid primore loco a uobis fuerit actitandam, sed quemadmodum de scopulo huius perniciosi naufragii possitis euadere salubri est consilio requirendum. quando ergo nullum nos coartat uinculum nec condicio ulla constringit, de conparatione secundarum rerum optione proposita id quod maioris est conmodi praelegatur: quando uero aliqua dispendiorum obsistit aduersitas, in conparatione damnorum illud est adpetendum quod leuioribus' subiacet detrimentis.