Latin
18.1.1 to 18.1.2
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 18.1.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Post conspectum atque conloquium trium illorum senum, quorum conlationes sancto fratre nostro Eucherio conpellente utcumque digessimus, cum etiam ulteriores Aegypti partes, in quibus amplior atque perfectior sanctorum numerus consistebat, maiore flagrantia desideraremus expetere, ad uicum, cui nomen est Diolcos, uni ex septem Nili fluminis Ostiis inminentem, non tam itineris necessitate quam desiderio sanctorum illic commorantium conpellente peruenimus. cum enim uelut cupidissimi mercatores plurima illic celeberrimaque coenobia ab antiquis audissemus patribus instituta, continuo quasi nauigationem inquisitionis incertae spe maioris lucri persuadente suscepimus. ubi cum diutissime fluctuantes ad illos uirtutum sublimitate conspicuos montes undique curiosos oculos tenderemus, abbatem Piamun, omnium anachoretarum illic inhabitantium seniorem eorundemque presbyterum uelut quandam sublimissimam pharum primus circumspectantium notauit intuitus.