Latin
18.11.1 to 18.11.2
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 18.11.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem quoniam de optimo genere monachorum uideo uos professionis huius arripuisse principia, id est de Laudabili coenobiorum palaestra ad excelsa fastigia anachoreticae tendere disciplinae, humilitatis patientiaeque uirtutem, quam uos illic didicisse non dubito, uero sectamini cordis adfectu, non eam sicut quidam falsa humiliatione uerborum nec adfectata atque superflua in quibusdam officiis corporis inclinatione fingentes. quod humilitatis figmentum abbas Sarapion quodam tempore eleganter inrisit. cum enim quidam ad eum summam sui abiectionem habitu ac uerbis praeferens aduenisset eumque senex secundum morem ut orationem colligeret hortaretur, ille nequaquam adnuens deprecanti tantis se subiciens adserebat flagitiis inuolutum, ut ne usum quidem huius communis aeris capere mereretur, paaihii quoque ipeins refugiens sessionem humi potius insidebat.