Latin
Book 18, Chapter 14
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 18.14.2
Unproofread scanNot analysed yet
et ut petitionem eius uerbis ipsius exprimamus, da mihi, inquit, aliquam de sororibus quam repauBem. pontifex ergo cum laudasset propositum feminae, quod eam ad opus misericordiae uidisset esse promptissimam, iussit ex omnibus eligi uiduam quae et honestate morum et grauitate ac disciplina omnibus praeferretur, ne forte desiderium largitatis percipientis uitio uinceretur et quae mercedem quaereret -in egena, prauis eius offensa moribus damnum fidei pateretur.