Latin
Book 18, Chapter 15
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 18.15.7
Unproofread scanNot analysed yet
adreptus namque dirissimo daemone cunotas factionis occultae patefecit insidias crimina. tionumque ac fraudium idem fuit proditor qui commentor. ita autem spiritu illo inmundo grauiter diuque uexatus est, ut ne orationibus quidem sanctorum illic consistentium, qui diuinorum charismatum merito daemoniis imperabant, potuerit emundari, sed ne ipsius quidem Isidori presbyteri gratia singularis crudelissimum ab eo extruserit uexatorem, cui tanta erat uirtus domini largitate conlata, ut :ne usque ad limina quidem eius quisquam adrepticius qui tardius sanaretur aliquando perductus sit, Christo hanc adulescenti I Pafnutio gloriam reseruamte, -ut illius tantum orationibus oni insidiatus fuerat purgaretur, et cnios laudi aliquid inuidus inimicus decerpere se posse crediderat, eius nomen proclamans et delicti sai ueniam et finem supplicii praesentis acciperet.