Latin
Book 18, Chapter 7
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 18.7.5
Unproofread scanNot analysed yet
hoc enim isti faciunt non ut fructum sai operis subiciant dispensatoris arbitrio, sed ut adquirant pecunias quas recondant. inter quos quantum. intersit aduertite. illi nihil de crastino cogitantes gratissimos sudoris sui deo offerunt fructus, isti uero non solum in crastinum, sed etiam in multorum annorum spatia infidelem sollicitudinem prorogantes ant mendacem deum aat inopem credunt, qui promissam cotidiani uictus atque indumentorum sufficientiam praebere I eis aut non possit atit nolit. illi hoc omnibus expetunt uotis, ut ἀϰτημουν́νην, id est nuditatem omnium rerum ac perpetuam possideant paupertatem, isti ut 'omnium copiarum afluentiam consequantur.