Latin
Book 2, Chapter 10
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 2.10.3
Unproofread scanNot analysed yet
ilico namque ut patefacta fuerit cogitatio maligna marcescit, et antequam discretionis iudicium proferatur, serpens taeterrimus uelut e tenebroso ac snbterranoo specu uirtute confessionis protractus ad lucem et traductus quodammodo ac dehonestatus abscedit. tamdiu enim suggeetiones eius noxiae dominantur in nobis, quamdiu celantur in corde. et ut uirtutem sententiae huius efficacius colligatis, referam uobis abbatis Sarapionis factum, quod ille iuuenioribus frequentissime instructionis gratia proponebat.'