Latin
Book 2, Chapter 13
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 2.13.1
Unproofread scanNot analysed yet
MOVSES: Sicut non sunt omnes iuuenes pari modo uel feruentes spiritu uel disciplinis ac moribus optimis instituti, ita nec Senes quidem cuncti uno modo uel perfecti possunt uel probatissimi repperiri. diuitiae enim senum non sunt canitie capitis, sed industria iuuentatis ac praeteritorum laborum stipendiis metiendae. quae enim non congregasti inquit in iuuentute, quomodo inuenies in senecta tua? senectus namque honorabilis non diuturna, ate numero annorum conputata: cani enim sunt sensus hominis, et aetas senectutis uita inmaculata.