Latin
Book 2, Chapter 2
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 2.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
cumuque pro captu mentis suae proferret unusquisque sententiam et alii quidem hoc in ieiuniorum uigiliarumque studio eonlocarent, quod his uidelicet extenuata mens ac puritatem cordis et corporis adsecuta deo facilius uniretur, alii in contemptu uniuersarum rerum, quibus mens si penitus nudaretur, tamquam nullis deinceps retinentibus laqueis ad deum expeditior perueniret, alii anachoresin necessariam, id est remotionem et heremi secreta censerent, in qua commanens quis familiarius interpellare deum eique possit peculiarius inhaerere, nonnulli sectanda caritatis, id est humanitatis officia definirent, quod bis regna caelorum daturum se dominus in euangelio uelut specialius repromittat dicens: uenite benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione nundi. esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi bibere et cetera. :,cumque in hoc modum diuersis uirtutibu» aditum certiorem ad deum panri posse decernerent essetque noctis mazinuim tempus hac inquisitione consumptum, intulit demum beatus Antonius: