Latin
Book 20, Chapter 12
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 20.12.4
Unproofread scanNot analysed yet
nec enim a faetidis criminum sordibus quae abhorret dominus quemquam abstinuisse sufficiet, nisi etiam illam bonam uirtutum fragrantiam, qua dominus delectatur, puritate cordis et apostolicae caritatis perfectione possederit. Hac usque abbas Pinufius de satisfactionis indicio ac paenitentiae fine disseruit. qui licet ut in eius coenobio residere mallemus sollicito precaretur affectu, tamen fama Scitioticae solitudinis inuitatos, cum retinere non posset, emisit