Latin
20.9.3 to 20.9.4
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 20.9.3-4
Unproofread scanNot analysed yet
ita igitur etiam nos oportet, cum fuerimus ad huiusmodi cogitationes pestifera recordatione deducti, raptim ab earum contemplatione discedere et implere illud quod a Salomone praecipitur: sed exili, inquit, noli demorari in loco eius, neque intendas oculum tuum in eam, ne uidentes nos angeli inmundis ac turpibus cogitationibus inuolutos non possint de nobis praetereuntes dicere: benedictio domini superuos. inpossibile namque est mentem bonis cogitationibus inmorari, cum principale cordis ad turpes atque terrenos intuitus fuerit deuolutum. uera eet enim illa Salomonis sententia: oculi tui cum uiderint alienam, os tuum tunc loquetur praua, et iacebis tamquam in corde maris, et sicut gubernator in magna tempestate. dices autem: feriunt me, sed non dolui, et deluserunt me, ego autem nesciui.