Latin
Book 21, Chapter 12
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 21.12.4
Unproofread scanNot analysed yet
nihil igitur ex his bonum esse perpetnimi definiuit, nisi cum fuerit horum quid oportune et conpetenter expletum, ita ut haec eadem, quae nunc oportune gesta bene cedunt, si inportuno uel incongruo tempore praesumantur, inutilia inueniantur et noxia, absque his dumtaxat quae per se principaliter uel bona uel mala sunt nec aliquando possunt in contrarium deriuari,' ut est iustitia, prudentia, fortitudo, temperantia ceteraeque uirtutes siue e diuerso uitia, quorum definitiones in aliam partem cadere omnino mutariue non possunt. si qua uero in utrumque effectum possunt aliquando transire, ut pro qualitate utentium uel bona inueniantur uel mala, haec non absolute pro sua natura, sed pro perpetrantis adfectu et oportunitate temporis uel utilia interdum uel noxia sentiuntur.