Latin
21.25.1 to 21.25.2
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 21.25.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEONAS: Licet quorundam pia simplicitas huius rei amputet quaestionem, tamen, quia. etiam illa, quae alius interrogatione indigna duxisset, scrupulosius perscrutantes integram obseruantiae nostrae ae mysterii ueritatem desideratis agnoscere, euidentissimam etiam huius rei percipite rationem, ut manifestius adprobetis nihil inrationabile nostros tradidisse maiores. lege Moysaica uniuerso populo generalis promulgata praeceptio est: decimas tuas et primitias offeres domino deo tuo. itaque qui substantiarum nostrarum omniumque fructuum decimas offerre praecipimur, multo magis necesse est ut ipsius quoque conuersationis nostrae et humani usus operumque nostrorum decimas offeramus, quae profecto in supputatione Quadragensimae euidenter inplentur.