Latin
21.36.3 to 21.36.4
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 21.36.3-4
Unproofread scanNot analysed yet
sensim namque haec et corde ab omni cogitationum strepitu penitus absoluto ut a nobis proferri, ita uestris debent mentibus intimari, quae sicut propter communem purificationem oportet inquiri, ita nisi ab eo qui donum integritatis expertus est tradi adsignarique non possunt. non enim quaeritur quid inanium argumenta uerborum, sed quid interna conscientiae fides et maior uis ueritatis inculcet. et idcirco de emundationis huius scientia atque doctrina nec proferri aliquid nisi ab experto nec transfundi quicquam potest nisi in cupidissimum et ualde sollicitum ueritatis ipsius amatorem, qui non eam uacuis nudisque sermonibus sciscitando, sed totis animi uiribus adnitendo optet adtingere, scilicet non studio loquacitatis infructuosae, sed desiderio purificationis internae.