Latin
Book 22, Chapter 10
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 22.10.2
Unproofread scanNot analysed yet
temptatus est etiam cenodoxia secundum similitudihem nostram, cum ei diceretur: sifilius dei es, mitte te deorsum. sed subdola diaboli suggestione non captus est et uanissimum seductorem etiam scripturarum obiectione confutans non temptabis, inquit, dominum deum tuum. temptatus est etiam tumore superbiae secundum similitudinem nostram, cum ei a diabolo promitterentur omnia regna mundi et gloria eorum :sed inrisa atque obiurgata est uanitas temptatoris. respondit enim ei: uade retro Satanas: scriptum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies.