Latin
Book 22, Chapter 12
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 22.12.2
Unproofread scanNot analysed yet
denique licet scriptum de eo in Esaia propheta Pharisaei apertissime meminissent, qui peccatum non fecit, neque doius inuentus est in ore eius, tamen ita similitudine carnis peccati fallebantur, ut dicerent :ecce homo uorax et potator uini, publicanorum et peccatorum amicus, et ad illum qui inluminatus fuerat caecum: da gloriam deo: nos enim scimus quoniam hic homo peccator est, et ad Pilatum: nisi esset hic homo peccator, non eum tradidissemus tibi.