# Conlationes Patrum (Collationibus) 22.13.6

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 22, Chapter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/22.13.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/22.13.6

cuius enim gressus a domino diriguntur, quid aliud potest esse quam iustus? et tamen de hoc ipso dicitur: cum ceciderit, non conlidetur. quid est. cum ceciderit, nisi (cum lapsum peccati alicuius incurrerit' P non conlidetur, inquit, id est nequaquam diu obprimetur incursione peccati, sed licet ad praesens uideatur elisus, tamen diuino quod inplorat erectus auxilio celeri resurrectione stabilitatem iustitiae non amittet, uel etiamsi ad praesens per fragilitatem carnis amiserit, manus dominicae subpositione reparabit.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
