Latin
Book 22, Chapter 15
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 22.15.3
Unproofread scanNot analysed yet
in quo igitur haec personae possunt apostoli coaptari? quid enim est boni quod ille non potuerit inplere, et e contrario quid illud est mali quod nolens et odiens tamen cogente natura inuitus admiserit ? ad quam uero peccati legem electionis uas, in quo Christus dominus loquebatur, potuit captiuus abduci? qui cum omnem inoboedientiam et omnem extollentem se aduersus deum altitudinem captiuasset, de semet ipso cum fiducia proclamabat: bonum agonem cer-taui, cursum consummaui, fidem seruaui: de cetero reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi dominus in 'illa die, iustus iudex.