# Conlationes Patrum (Collationibus) 22.15.3

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 22, Chapter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/22.15.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/22.15.3

in quo igitur haec personae possunt apostoli coaptari? quid enim est boni quod ille non potuerit inplere, et e contrario quid illud est mali quod nolens et odiens tamen cogente natura inuitus admiserit ? ad quam uero peccati legem electionis uas, in quo Christus dominus loquebatur, potuit captiuus abduci? qui cum omnem inoboedientiam et omnem extollentem se aduersus deum altitudinem captiuasset, de semet ipso cum fiducia proclamabat: bonum agonem cer-taui, cursum consummaui, fidem seruaui: de cetero reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi dominus in ' illa die, iustus iudex.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
