Latin
22.9.3 to 22.9.4
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 22.9.3-4
Unproofread scanNot analysed yet
si igitur terrenae humilitatis nostrae cam illo excelso diuinoque pontifice haec potest esse communio, ut etiam nos absque ulla peccati offensione temptemur. cur in illo hoc apostolus uelut; unicum ac singulare suspiciens tanta eius meritum ab uniuersis hominibus diaisione discreuit ? hac ergo sola ab omnibus nobis exceptione distinguitur, quia nos non absque peccato, illum sine peccato constat fuisse temptatum. quia etenim hominam, quamuis fortis atqae bellator sit, hostilibus tamen telis plerumque non pateat, quis uelut inpenetrabili carne circumdatus tantis proeliorum periculis sine periculo misceatur ? ille autem solus speciosus forma prae filiis hominum condicionem mortis humanae cum uniuersa carnis fragilitate suscipiens nullius umquam est sordis maculatus adtactu.