# Conlationes Patrum (Collationibus) 23.15.6

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 23, Chapter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/23.15.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/23.15.6

superest igitur ut hanc apostoli sententiam soli sanctorum personae recte fateamur aptari, qui in hanc quam praediximus incurrentes cotidie peccati, non criminum legem de statu salutis suae certi non praecipitantur in facinus, sed ut saepe dictum est de contemplatione diuina ad miseriam cogitationum corporalium deuoluti uerae illius beatitudinis bono plerumque fraudantur. si enim se per hanc membrorum suorum legem cotidianis sentirent sceleribus inligari, non utique de felicitatis amissione, sed de innocentiae causarentur, nec diceret apostolus Paulus infelix ego homo, sed 'inpurus' aut 'scelestus ego homo', nec de corpore mortis huius, hoc est de condicione mortali, sed a flagitiis atque criminibus carnis huius uellet absolui.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
