# Conlationes Patrum (Collationibus) 23.17.5

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 23, Chapter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/23.17.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/23.17.5

frustra ergo manifestissimae ueritati spinosae obiectionis acumen opponitur, sicut paulo ante dixistiscsi nemo sine peccato, nullus est sanctus, si nemo sanctus, nullus ergo saluabitur. hoc enim prophetae testimonio potest nodus huius quaestionis absolui: ecce, inquit, tu iratus es, et peccauimus: id est cum elationem nostri cordis uel neglegentias auersatus tuo nos auxilio denudasti, confestim nos uorago absorbuit peccatorum, uelut si quis splendidissimo solis diceret elemento: caece tu obcubuisti, et nos ilico tenebrosa contexit obscuritas'.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
