# Conlationes Patrum (Collationibus) 23.2.3-4

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), 23.2.3 to 23.2.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/23.2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/23.2.3

quid quod iugi ecclesiarum omnium cura ac peruigili sollicitudine semper exusti sunt? quantum hoc misericordiae bonum, quanta perfectio est, pro scandalizantibus uri, cum infirmantibus infirmari! cum ergo tantis apostolus abundauerit bonis, quid illud sit boni, cuius perfectione caruerit. non poterimus agnoscere, nisi in illum quo ipse locutus est profecerimus adfectum. omnes itaque quas diximus eum habuisse uirtutes quamuis uelut gemmae splendidissimae atque pretiosae sint,' tamen si praeclaro illi atque praecipuo margarito, quod ille euangelicus negotiator inquirens uniuersis quae possidet uenditis conparare desiderat, conferantur, ita earum meritum reuilescit atque contemnitur, ut eis sine cunctatione distractis unius tantum boni possessio locupletet bonorum innumerabilium uenditorem.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
