Latin
Book 23, Chapter 5
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 23.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
unde beatus Dauid solum hoc bonum homini esse definiens deo iugiter inhaerere desiderat dicens :mihi autem adhaerere deo bonum est: ponere in domino spem meam. quod etiam Ecclesiastes a nemine sanctorum sine querella perfici posse pronuntians quia non est, inquit, iustus homo in terra, qui faciat bonum, et non peccabit.