Latin
24.21.2 to 24.21.3
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 24.21.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
quid est, inquit, quod manu tua gestas ? at ille: arcus, inquit. et cur, ait, non eum tensum semper ubique circumfers? cui ille respondit: non oportet, ne iugi curuamine rigoris fortitudo laxata mollescat atque depereat, et cum oportuerit ut fortiora in aliquam feram spicula dirigantur, rigore iam per nimietatem continuae intentionis amisso uiolentior ictus non possit emitti. nec nostri, inquit beatus Iohannes, animi te offendat, o iuuenis, tam parua haec breuisque laxatio, quae nisi remissione quadam rigorem intentionis suae interdum releuet ac relaxet, inremisso uigore lentescens uirtuti spiritus, cum necessitas poscit, obsecundare non poterit.