Latin
24.26.16 to 24.26.17
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 24.26.16-17
Unproofread scanNot analysed yet
per Christi autem militiam nobilitatis nemo status calumniam commouere, nemo obscuritatem generis audebit opponere: quin potius illis ipsis uilissimae condicionis obprobriis, quibus confundi et dehonestari ceteri solent, Christi famuli gloriosius nobilitantur. quod euidentius in abbate Iohanne, qui in illa heremo quae Lyco oppido adiacet commoratur, possumus adprobare. qui perobscuris maioribus natus ita pro Christi nomine uniuerso paene humano generi admirabilis factus est, ut eum ipsi quoque rerum praesentium domini, qui mundi huius atque imperii gubernacula retinentes etiam potentibus cunctis regibusque terrori sunt, uelut dominum uenerentur et oracula eius de tam longinquis regionibus expetentes imperii sui apicem et statum salutis bellorumque prouentus illius orationibus meritisque committant.