Latin
Book 24, Chapter 9
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 24.9.3
Unproofread scanNot analysed yet
abbas Apollo: ignoras ergo, ait, me quoque ante annos uiginti huic mundo esse defunctum nullaque iam posse de huius cellae sepulchro quae ad praesentis uitae pertin. eant statum tibi conferre solacia ? quem in tantum Christus ab intentione mortificationis adreptae uel modicum ad extrahendum bouem tuum non patitur relaxari, ut ne breuissimi quidem momenti indutias pro patris indulserit sepultura, quae multo 'utique celerius, honestius et religiosius fuerat exhibenda.