Latin
Book 3, Chapter 16
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 3.16.2
Unproofread scanNot analysed yet
quod alius in semet ipso sentiens fieri et quodammodo fidem suam infidelitatis fluctibus ad perniciosi naufragii uidens scopulos perurgueri ad eundem dominum auxilium fidei suae postulans dicit: domine, adiuua infidelitatemmeam. in tantum itaque senserunt euangelici et apostolici uiri uniuersa quae bona sunt auxilio domini consummari, et ne ipsam quidem fidem suam confisi sunt inlaesam se posse suis uiribus uel arbitrii libertate seruare, ut hanc uel adiuuari in se uel donari sibi a domino postularent.