Latin
Book 3, Chapter 20
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 3.20.1
Unproofread scanNot analysed yet
Credere tamen inconcussa fide nos conuenit nihil sine deo prorsus in hoc mundo geri. aut enim uoluntate eius aut permissu agi uniuersa fatendum est, ut scilicet haec quae bona sunt uoluntate dei perfici auxilioque credantur, quae autem contraria sunt permissu, cum pro nequitiis ac duritia cordis nostri deserens nos diuina protectio diabolum nobis uel ignominiosas corporis passiones patitur dominari.