Latin
Book 3, Chapter 22
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 3.22.1
Unproofread scanNot analysed yet
PAFNVTIVS: Acute quidem considerastis hoc quod dicitur si audisset me, sed nequaquam qui sit qui ad audientem uel non audientem loquatur adtendistis nec illud quod sequitur: pro nihilo utique inimicos eius hiimiliassem: et super tribulantes eum inmisissem manum meam. nemo igitur haec quae protulimus, ut nihil geri sine domino probaremus, praua interpretatione detorquens ad defensionem liberi arbitrii ita conetur adsumere, ut ab homine gratiam dei prouisionemque cotidianam temptet auferre per hoc quod dicitur: et non audiuit populus meus uocem meam, et iterum: si populus meus audisset me, Israhel si in uiis meis ambulasset et cetera, sed respiciat, quod sicut liberi arbitrii facultas populi inoboedientia demonstratur, ita cotidiana circa eum prouisio dei clamantis quodammodo et monentis ostenditur.