Latin
Book 3, Chapter 22
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 3.22.3
Unproofread scanNot analysed yet
nam sicut liberum arbitrium per inoboedientiam populi demonstratur, ita dispensatio dei et auxilium eius uersiculi ipsius initio declaratur ac fine, cum se et priorem locutum fuisse commemorat et postea inimicos eius humiliaturum, si ab eodem fuisset auditus. nos enim per haec quae protulimus non liberum arbitrium hominis uolumus submouere, sed huic adiutorium et gratiam dei per singulos dies ac momenta necessariam conprobare.