Latin
Book 3, Chapter 9
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 3.9.2
Unproofread scanNot analysed yet
sunt etiam bonae, quas adquisisse magnae uirtutis ac meriti est, quas uir iustus possidens conlaudatur dicente Dauid: generatio rectorum benedicetur. gloria et diuitiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi, et iterum: redemptio animae uiri propriae diuitiae. de quibus diuitiis in Apocalypsi dicitur ad illum qui eas non habens uituperabiliter pauper et nudus est: incipiam te, inquit, euomere ex ore meo. quia dicis quod diues sum et locuples et nullius egeo, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et' caecus et nudus, suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias, et uestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae.