Latin
Book 4, Chapter 1
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 4.1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Inter ceteros Christianae philosophiae uiros abbatem quoque uidimus Danihelem, aequalem quidem in omni uirtutum genere his qui in heremo Sciti conmanebant, sed peculiarius gratia humilitatis ornatum. qui merito puritatis ac mansuetudinis suae a beato Fafnutio solitudinis eiusdem presbytero, et quidem cam multis iunior esset aetate, ad diaconii est praAlectus officium. in tantum enim idem beatus Pafnutius uirtutibus ipsius adgaudebat, ut quem uitae meritis et gratia parem . nouerat, coaequare sibi etiam sacerdotii ordine festinaret: siquidem nequaquam ferens in inferiore eum ministerio diutius inmorari optansque sibimet successorem dignissimum prouidere superstes eum presbyterii honore prouexit. qui tamen prioris