# Conlationes Patrum (Collationibus) 4.10.3

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 4, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/4.10.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/4.10.3

quaerendum ergo nobis est, secundum quam significationem ez his quattuor carnem hic debeamus accipere. manifestum namque est secundum illud quod positum est: et uerbum caro factum est uel illud: et uidebit omnis caro salutare dei penitus stare non posse. sed neque secundum illud quod dicitur: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, eo quod sint caro, quia non, sicut ibi abrupte de homine peccatore, ita et hic ponitur caro, cum dicit: caro concupiscit aduersus spiritumet spiritus aduersus carnem. neque enim de rebus substantialibus loquitur, sed de actualibus, quae in uno eodemque homine uel pariter uel singillatim cum quadam temporis uicissitudine et mutatione luctantur.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
