Latin
Book 4, Chapter 14
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 4.14.1
Unproofread scanNot analysed yet
Spiritalis namque substantia nec ulla carnis soliditate deuincta ut excusationem exortae in sese prauae non recipit noluntatis, ita ueniam malignitatis excludit, quia nulla quemadmodum nos ad peccandum inpugnatione carnis extrinsecus lacessita est, sed uitio solius malae uoluntatis accensa. et ob hoc sine uenia peccatum et languor sine remedio est. sient enim nulla terrena sollicitante materia conruit, ita ne indulgentiam quidem aut locum potest paenitudinis obtinere. quibus ex rebus euidenter colligitur, quod non solum noxia non sit haec quae contra se inuicem suscitatur in nobis carnis spiritusque contentio, uerum etiam multam nobis conferat utilitatem.