Latin
Book 4, Chapter 15
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 4.15.2
Unproofread scanNot analysed yet
quodammodo enim, cum in ceteris generibus uitiomm et quidem grauioribus magisque noxiis indifferentius soleamus incurrere nec tam facile in eorum conpungamur admissu, in hoc peculiarius humiliatur conscientia nostra perque hanc inlusionem neglectarum quoque passionum recordatione mordetur, euidenter intellegens inmundam se factam naturalibus incentiuis, quae cum esset inmundior spiritalibus uitiis ignorabat, et recurrens protinus ad emendationem anterioris ignauiae commonetur pariter nec super successibus praeteritae puritatis debere confidere, quam se perspicit pusillum quid declinantem a domino perdidisse, nec posse huius purificationis donum nisi per solius dei gratiam possideri, docentibus nos quodammodo ipsius rei experimentis, at si integritatem cordis perpetuo consequi delectamur, humilitatis studeamus uirtutem iugiter obtinere.