Latin
Book 4, Chapter 17
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 4.17.1
Unproofread scanNot analysed yet
Denique in his qui spadones sunt corpore idcirco hunc animi teporem plerumque inesse deprehendimus, quia uelut absoluti ab hac necessitate carnali nec labore continentiae corporalis nec contritione cordis se existimant indigere, et hac securitate resoluti numquam perfectionem cordis, sed ne spiritalium quidem uitiorum purgationem uel quaerere in ueritate uel possidere festinant. qui status a carnali qualitate discedens efficitur animalis, qui est procul dubio deterior gradus. ipse est enim qui de frigido ad tepidum transiens detestabilior domini uoce signatur.