Latin
Book 4, Chapter 19
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 4.19.2
Unproofread scanNot analysed yet
itaque festinandum nobis est, ut oum renuntiantes desierimus esse carnales, id est a saecularium coeperimus conuersatione seiungi et ab illa manifesta carnis pollutione cessare, spiritalem statum protinus adprehendere tota uirtute nitamur, ne forte blandientes nobis, quod uidemur secundum exteriorem hominem huic renuntiasse mundo uel carnalium fornicationum deseruisse contagia, tamquam qui summam perfectionis per hoc adprehenderimus, remissiores deinceps erga emundationem ceterarum passionum lentioresque reddamur et inter utraque detenti gradum spiritalis profectus adsequi nequeamus, existimantes ad perfectionem nobis abunde sufficere, quod exteriore homine uideamur de conuersatione mundi huius ae uoluptatibus segregati, uel quod inmunes simus a corruptela et conmixtione carnali, et ita inuenti in illo tepido statu, qui deterrimus iudicatur, euomendos nos ex ore domini secun-, dnmeius sententiam nouerimus ita dicentis: utinam calidus esses aut frigidus. nunc autem tepidus es, et incipiam te euomere ex ore meo.