Latin
Book 4, Chapter 19
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 4.19.4
Unproofread scanNot analysed yet
rectissime ergo pronuntiatur esse deterior, quia facilius ad salutarem conuersionem ac perfectionis fastigium carnalis quis, id est saecularis uel gentilis accedit, quam is qui professus monachum nec tamen uiam perfectionis adripiens secundum regulam disciplinae ab illo semel spiritalis feruoris igne discessit. ille namque corporalibus saltim uitiis humiliatus atque inmundum se sentiens contagione carnali ad fontem nerae purificationis ac perfectionis culmen quandoque conpunctus adcurret et horrescens illam in quo est infidelitatis geiidissimum statum. spiritus ardore suocensus ad perfectionem facilius conuolabit.