# Conlationes Patrum (Collationibus) 4.19.7

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 4, Chapter 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/4.19.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/4.19.7

postremo quid diutius inmoramur in his quae nobis experimento satis conperta sunt ac probata? frequenter uidimus de frigidis atque carnalibus, id est de saecularibus ac paganis ad spiritalem peruenisse feruorem, de tepidis atque animalibus omnino non uidimus. quos etiam per prophetam ita legimus dominum detestari, ut spiritalibus uiris atque doctoribus praecipiatar, ut ab eis monendis doeendisque discedant et nequaquam uelut in sterili atque infructuosa terra noxiisque sentibus occupata semen uerbi salutaris expendant, sed ut contemnentes eam nonam potius excolant terram, id est erga paganos ac saeculares omnem doctrinae culturam ac uerbi transferant salutaris instantiam, quod ita legitur: haec dicit dominus uiro Iuda, et habitatori Hierusalem: nouate uobis nouale, et nolite serere super spinas.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
